

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 65: Versus 25
Lupus.Lupus Saulus, id est persecutor, de quo,Benjamin lupus rapax[Gen. 49.].Agnus.Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur,Pasce agnos meos[Joan. 21.].Et leo et bos comedent.Vir scilicet disertus et potentissimus in saeculo spreta philosophiae eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiae cum bobus, id est praedicatoribus Ecclesiae. Haec comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii.Neque occident.Deposita feritate, vel in praesenti vel in futuro, et hoc est:In omni monte,etc. Hoc Judaei carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis:Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum,etc., hoc tamen Judaei carnaliter intelligunt.